Ecce gratum et optatum
ver reducit gaudia:
purpuratum floret pratum,
sol serenat omnia.
iam iam cedant tristia!
estas redit nunc recedit,
hiemis sevitia.

lam liquescit et descrescit
grando, nix et cetera;
bruma fugit, et iam sugit
veris tellus ubera.
illi mens est misera,
qui nec vivit nec lascivit
sub estatis dextera!

Gloriantur et letantur
in melle dulcedinis,
qui conantur, ut utantur
premio Cupidinis.
simus iussu Cypridis gloriantes et letantes
pares esse Paridis!
Correct  |  Mail  |  Print  |  Vote

Ecce Gratum Lyrics