Omnis mundi creatura
Quasi liber et pictura
Nobis est in speculum;
Nostrae vitae, nostrae mortis,
Nostri status, nostrae sortis
Fidele signaculum.

Nostrum statum pingit rosa,
Nostri status decens glosa,
Nostrae vitae lectio;

Quae dum primo mane floret,
Defloratus flos effloret
Vespertino senio.
Correct  |  Mail  |  Print  |  Vote

Name Der Rose Lyrics