Omnis mundi creatura
Quasi liber et pictura
Nobis est, et speculum.
Omnis mundi creatura
Quasi liber et pictura
Nobis est, et speculum.
Nostrae vitae, nostrae mortis,
Nostri status, nostrae sortis
Fidele signaculum.
Nostrum statum pingit rosa,
Nostri status decens glosa,
Nostrae vitae lectio.
Quae dum primo mane floret,
Defloratus flos effloret
Vespertino senio.
Nostrae vitae, nostrae mortis,
Nostri status, nostrae sortis
Fidele signaculum.
Cuius vita cuius esse,
Poena, labor et necesse
Vitam morte claudere.
Sic mors vitam, risum luctus,
Umbra diem, portum fluctus,
Mane claudit vespere.
In nos primum dat insultum
Poena mortis gerens vultum,
Labor mortis histrio.
Nos proponit in laborem,
Nos assumit in dolorem;
Mortis est conclusio.
Nostrae vitae, nostrae mortis,
Nostri status, nostrae sortis
Fidele signaculum.
Correct  |  Mail  |  Print  |  Vote

Omnis Mundi Creatura Lyrics

Helium Vola – Omnis Mundi Creatura Lyrics