Omnia sol temperat
Purus et subtilis,
Novo mundo reserat
Faciem Aprilis,
Ad amorem properat
Animus herilis
Et iocundis imperat
Deus puerilis.
Rerum tanta novitas
In solemni vere
Et veris auctoritas
Jubet nos gaudere;
Vias prebet solitas,
Et in tuo vere
Fides est et probitas
Tuum retinere.
Ama me fideliter,
Fidem meam noto:
De corde totaliter
Et ex mente tota
Sum presentialiter
Absens in remota,
Quisquis amat taliter,
Volvitur in rota.
Correct  |  Mail  |  Print  |  Vote

Omnia Sol Temperat Lyrics

Carl Orff – Omnia Sol Temperat Lyrics