Ecce gratum
Et optatum
Ver reducit gaudia,
Purpuratum
Floret pratum,
Sol serenat omnia.
Iamiam cedant tristia!
Estas redit,
Nunc recedit
Hyemis sevitia.
Iam liquescit
Et decrescit
Grando, nix et cetera;
Bruma fugit,
Et iam sugit
Ver Estatis ubera;
Illi mens est misera,
Qui nec vivit,
Nec lascivit
Sub Estatis dextera.
Gloriantur
Et letantur
In melle dulcedinis,
Qui conantur,
Ut utantur
Premio Cupidinis:
Simus jussu Cypridis
Gloriantes
Et letantes
Pares esse Paridis.
Correct  |  Mail  |  Print  |  Vote

Ecce Gratum Lyrics

Carl Orff – Ecce Gratum Lyrics