Olim lacus colueram,
Olim pulcher extiteram,
Dum cignus ego fueram.
(Male chorus)
Miser, miser!
Modo niger
Et ustus fortiter!

(Tenor)
Girat, regirat garcifer;
Me rogus urit fortiter;
Propinat me nunc dapifer,

(Male Chorus)
Miser, miser!
Modo niger
Et ustus fortiter!

(Tenor)
Nunc in scutella iaceo,
Et volitare nequeo
Dentes frendentes video:

(Male Chorus)
Miser, miser!
Modo niger
Et ustus fortiter!
Correct  |  Mail  |  Print  |  Vote

Cignus Ustus Cantat Lyrics

Carl Orff – Cignus Ustus Cantat Lyrics