Uterus hodie virginis floruit
Nec matrem dum gignit libido torruit
Que virgo permanens virum aborruit
O partus mirabilis
De radice lesse virga progreditur
Et de virgule flos Christus exoritus
Cuius in Libano cedrus extollitur
O partus mirabilis
Hic flos davitico signatus calamo
Et sponsus regio procedens talamo
Celesti seculum perunxit balsamo
O partus mirabilis
Hic flos est in Syon rosa nec aruit
Et in lerusalem lilium conduit
Utrisque genera cruce composuit
O partus mirabilis
Correct  |  Mail  |  Print  |  Vote

Uterus Lyrics

Kadril & Alumea – Uterus Lyrics