Musa venit carmine
Dulci modulamine:
Pariter cantemus,
Ecce virent omnia,
Prata, rus et nemus.

Mane garrit alaudula,
Lupilulat cornicula,
Iubente natura,
Philomena queritur
Antiqua de iactura.

Hirundo iam finsat,
Cygnus dulce trinsat
Memorando fata,
Cuculat et cuculus
Per nemora vernata.

Pulchrae canunt volucres,
Nitet terrae facies
Vario colore,
Et in partum solvitur
Redolens odore.

Late pandit tilia
Frondos, ramos, folia,
Thymum est sub ea,
Viridi c** gramine,
In quo fit chorea.

Patet et in gramine
Iocundoi rivus murmure.
Locus est festivus,
Ventus c** temperie
Susurrat tempestivus.
Correct  |  Mail  |  Print  |  Vote

Musa Venit Carmine Lyrics

Mediaeval Baebes – Musa Venit Carmine Lyrics