Tercio capitulo memoro tabernam
Illam nullo tempore spreui neque spernam
Donec sanctos angelos uenientes cernam
Cantantes pro mortuis: Requiem eternam

Hei, quam felix est I am uita potatoris
Qui curarum tempestatem
Sedat et meroris - dum flauescit
Uinum in uitro subrubei coloris.

Tales uersus facio, quale uinum bibo
Nichil possum facere nisi sumpto cibo
Nichil ualent penitus, que ieiunus scribo
Nasonem post calicem carmine preibo

Meum est propositum in taberna mori
Ubi uina proxima morientis ori
Tunc cantabunt lecius angelorum chori
Deus sit propicius isti potatori
Correct  |  Mail  |  Print  |  Vote

Requiem Tabernam Lyrics

Coronatus – Requiem Tabernam Lyrics