Requiem

Libera me, Domine, de morte aeterna,
In die illa tremenda,
Quando coeli movendi sunt et terra.
Dum veneris judicare saeculum
Per ignem.
Tremens factus sum ego, et timeo,
Dum discussio venerit atque
Ventura ira
Quando coeli movendi sunt et terra.
Dies illa, dies irae, calamitatis et miseriae,
Dies magna et amara valde.
Dum veneris judicare saeculum
Per ignem.
Requiem aeternam dona eis, Domine
Correct  |  Mail  |  Print  |  Vote

Libera Me Lyrics